- NEELLE
- NEELLEnomen illustris in Gallia familiae, quae Lavallaeae stirpis ramus est. In hac enim praeter ramum principalem (cuius haeres Emma Guidonis VI. an VIII. filia Matthaeo II. DominoMontmorencio marito bona avita nomenque attulit; quibus genitus Guido de Laval, dominos ac Comites postea de Laval, omnes promiscuô Guidonis nomine usos, continuavit, usque ad Guidonem XII. cuius filia Anna, Iohanni Montfortio nupta, in hanc domum nomen familiae intulit, in qua hodieque floret) alii surculi iuxta enati sunt, quorum unus Dominorum de Love denuo plures palmites dedit, Dominorum de S. Aubin, Botsdauphin, la Faigne, Tartigny, Bree. Quos omnes primogeniti Dn. de Love, qui etiam Vicecomites de Broce, Comites de Ioigny ac Meille, et Marchiones de Neelie facti sunt, dum superfuêre, antecedebant. Vide supra, in vocibus Ioigny et Love.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.